haec dicit Dominus descende in domum regis Iuda et loqueris
ibi verbum hoc
et dices audi verbum Domini rex Iuda qui sedes super solium
David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per
portas istas
haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam et liberate
vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et
viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem
innocentem ne effundatis in loco isto
si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per
portas domus huius reges sedentes de genere David super thronum
eius et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus
eorum
quod si non audieritis verba haec in memet ipso iuravi
dicit Dominus quia in solitudinem erit domus haec
quia haec dicit Dominus super domum regis Iuda Galaad tu
mihi caput Libani si non posuero te solitudinem urbes
inhabitabiles
et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius
et succident electam cedrum tuam et praecipitabunt in ignem
et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc et dicet
unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic
grandi
et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui
et adoraverint deos alienos et servierint eis
nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu
plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec
videbit terram nativitatis suae
quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iuda
qui regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco isto
non revertetur huc amplius
sed in loco ad quem transtuli eum ibi morietur et terram
istam non videbit amplius
vae qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua
non in iudicio amicum suum opprimet frustra et mercedem eius
non reddet ei
qui dicit aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa
qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque
sinopide
numquid regnabis quoniam confers te cedro pater tuus
numquid non comedit et bibit et fecit iudicium et iustitiam
tunc cum bene erat ei
iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid
non ideo quia cognovit me dicit Dominus
tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad sanguinem
innocentem fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis
propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae
regem Iuda non plangent eum vae frater et vae fratres non
concrepabunt ei vae domine et vae inclite
sepultura asini sepelietur putrefactus et proiectus extra
portas Hierusalem
ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et
clama ad transeuntes quia contriti sunt omnes amatores tui
locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non audiam
haec est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem
meam
omnes pastores tuos pascet ventus et amatores tui in
captivitatem ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni
malitia tua
quae sedes in Libano et nidificas in cedris quomodo
congemuisti cum venissent tibi dolores quasi dolores
parturientis
vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Iechonias filius
Ioachim regis Iuda anulus in manu dextera mea inde avellam eum
et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu
quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis
Babylonis et in manu Chaldeorum
et mittam te et matrem tuam quae genuit te in terram
alienam in qua nati non estis ibique moriemini
et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut
revertantur illuc non revertentur
numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias
numquid vas absque omni voluptate quare abiecti sunt ipse et
semen eius et proiecti in terram quam ignoraverunt
terra terra terra audi sermonem Domini
haec dicit Dominus scribe virum istum sterilem virum qui
in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine eius
vir qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in
Iuda